- SARDOPATER
- SARDOPATERGraece Σαρδοπάτωρ, h. e. Σάρδος πατὴρ, Sardus pater, dictus est Sardus, Sardiniae Rex, quem in Sardinia primum regnâsse et seiuges antea populos in unum congregâsse ac conciliâsse, refert Solinus c. 4. Nihil ergo attinet dicere, ut Sardus Hercule, Norax Mercurio procreati, cum alter a Libya, alter ab usque Tartesso Hispaniae in hosce fines permeavissent, a Sardo terrae ---- nomen datum. Hinc divinis post mortem honoribus excultus; et Σαρδοπάτωρ appellatus est. Nam, ut notat Servius, Vereres omnes Does Patres vocabant. Sic Iuppiter, quasi Iovis Pater, Ζευπάτωρ; Marspiter, Mars pater, Diespiter, Διιπάτωρ etc. Eius Fanum celeberrimum in Sardinia fuit, quod Σαρδοπάτορος ἱερὸν iddigitat Ptolemaeus, apud Salmas. ad Solin. p. 99.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.